- ACANTHINA Vestimenta
- ACANTHINA Vestimentamemorantur Varroni apud Servium in Aen. l. 1. v. 653. Cum dempti sunt aculei, ex his implicitis mulieres multiplicem conficere vestem; hinc vestimenta acanthina appellata.Nempe ab acanthio herba illis nomen, utpote quae texi consuevêre ex lanugine, quâ folia acanthii solent obduci, de quo vide Plin. l. 24. c. 12. Unde Servium corrigit Salmasius, vestes in fimilitudinem acanthi ornatas et confectas hâc voce accipientem et sic intelligentem versum Poerae:Et circumtextum croceo velamen acanthô.Hîc enim acanthus purpura est, quae extremam vestis oram circumibat. Namque virgae illae, quae in circuitum vestis eunt, ad oram infimam currentes, non ῥαςȏδους solum, et καλάμους et σκυτάλας Graeci, sed et ἀκάνθους dixêre Hesych. Α῎κανθος περίραμμα ὁφασμένον καὶ ζῶον καί φυταν καί πτηνόν, Acaanthus circumtexta fascia seu lorum seu virga, et animal et planta et volatile. Vide Salmas. ad Vopiscum Aurelian. c. 46. Cardui autem genus acanthium est, araneosâ habens lanugine obducta folia. Oribasius, Ε᾿π᾿ ἄκρῳ δέ ἀκανθύδεις ἐξοχάς ἔχει, καθ᾿ ἁ ἀραχνοειδής ἐςί χνους, ου συλλεγομένου καί υΦ᾿ἕν τιθεμένου βομβακοειδης γίνεται. Et multo ante eum Plin. loc. cit. Foliis aculeatis per extremitates et arancosâ lanugine obductis, quâ collectâ etiam vestes quaedam bombycinis similes fiunt in Oriente. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 23. et Salmas. praefatum ad Solin. p. 537.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.